- PYREUM
- PYREUMGraece Πυρεῖον, quid apud Persas, vide supra voce Pyratheia.Communiter ignitabulum. Diodor. Sic. de Prometheo, Τῶν πυρείων ἑυρετὴς, ἐξ ὧν πῦρ ἐκκαίεται, lgnitabulorum inventor, quibus ignis excitatur. Cum ignem e silice primus elicuerit Pyrodes Cilix, Plin. l. 7. c. 56. unde silex huiusmodi Graece πυρίτης dictus est. Πυρεῖον autem proprie fuit lignum, quod alterô lignô tamdiu terebrabatur, donec ignem conciperet. Hunc enim modum excitandi primitus viguisse, docet Scholiastes Apollonii, ad illud,——— Τοὶ δ᾿ ἀμφὶ πυρήϊα δινεύεσκον.Ubi lignum, quod substernebatur, ςτορεὺς; alterum, quô vice perforaculi utebantur, τρύπανον, dictum esse ait. Theophrastus ἐςχάραν vocat lignum inferius, Historiar. l. 5. c. 10. Plinius in hos usus hederam et laurum commendat: Sed nihil ederâ praestantius, quae teratur, laurô, quae terat. Probatur et vitis silvestris alia, quam labrusca et ipsa ederae modô arborem scandens. Lauro etiam rhamnum iungit Hesychius. Nempe fortius et durius lignum quaerebatur, ex quoterebra fieret, levius et rarius, quod tabulae vel ἐςχάρας vel ςτορεως usum praestabat. Hinc ferreâ postmodum terebrâ usi Veteres, cuiusmodi Igniarii inventum Homerus Mercurio tribuit, in eius Hymno,Δάφνης ἀγλαὸν ὄζον ἑλων` ἐπέλεψε σιδήρῳΑ῎ρμενον εν παλάμῃ, ἀνὰ δ᾿ αμπνυτο βαιὸς ἀυτμήν.Sic Vestales ignem arternum, si quando defecerat, reparabant, materiam nempe ligni felicis ferrô terebrandô. Festus, His mos erat, tabulam felicis materiae tamdiu terebrare, quousque exceptum ignem in cavo aeneo Virgo in aedem ferret. Excipiebatur vero sic excussus ignis materiâ aridi fomitis, fungi vel foliorum. Plin. iterum. Vide supra in voce Fomes, et ubi de Igniaria re Veter. infra voce Pyrites: plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 179. et 180. ubi Ignitabulum, propter duplicis ligniattitum, πυροςτρόφον quoque Graecis et lignum superius, quô alterum terebrabatur, ἀχάλκευτον τρύπανον Sophocli dictum esse, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.